et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi
circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri
facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum
illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam
alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super
hac quaestione
illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et
Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium
magnum omnibus fratribus
cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia
et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset
cum illis
surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui
crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere
quoque servare legem Mosi
conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc
cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad
eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis
elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et
credere
et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis
Spiritum Sanctum sicut et nobis
et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda
eorum
nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super
cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos
portare potuimus
sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum
et illi
tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et
Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in
gentibus per eos
et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri
fratres audite me
Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere
ex gentibus populum nomini suo
et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est
post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod
decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud
ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super
quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec
notum a saeculo est Domino opus suum
propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus
convertuntur ad Deum
sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus
simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine
Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis
civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne
sabbatum legitur
tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia
eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba
Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in
fratribus
scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres
his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex
gentibus salutem
quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes
turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non
mandavimus
placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere
ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini
nostri Iesu Christi
misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis
referent eadem
visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra
inponere vobis oneris quam haec necessario
ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine
suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis
valete
illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata
multitudine tradiderunt epistulam
quam cum legissent gavisi sunt super consolatione
Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo
plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt
facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus
ad eos qui miserant illos
[]
Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes
et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini
post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus
revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus
praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant
Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui
cognominatur Marcus
Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a
Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum
facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et
Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum
Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae
Domini a fratribus
perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias